# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 353

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/353
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/353

Haec divisio passim rejicitur a recentioribus, quod non detur talis prout veteres describebant spiritus insitus. Insuper si per spiritum insitum intelligamus illum, qui modo pervenit ad terminum operationis non requirendo ut partibus firmiter inhaereat unitusque sit, tunc divisio illa retineri potest, & sic spiritus, qui hoc momento efficit motum musculorum, quatenus ipsis musculis inhaeret erit insitus: qui per nervos fluit ad musculos, influens. Verum ego illius probationem vehementer desidero. Nescio enim utrum pori cerebri stricte dicti, sint ejusdem figurae, ac magnitudinis, cum cerebelli poris; item utrum pori hujus aut illius inter se considerati: quod si pori sint diversi, diversam etiam admittunt substantiam, & consequenter spiritus per diversos illos poros seouestrati, diversi etiam erunt. Imo rem ita se habere, & insignem esse inter hos Spiritus diversitatem mihi videtur valdeiplausibile; quoniam in hac admissa non adeo difficile datur ratio similitudinis inter prolem, & parentem, prout & morbi haereditariis; quam alias dari posse non concipio. Determinantur Spiritus ad functionem exercendam quatuor modis. Primo. Per imperium animae; ut dum voluntarie movemus nostra membra. 2. Per animi passiones: in quibus saepe videmus involuntarie rotari oculos, ultra modum rubescere, aut pallescere faciem &c. quae omnia certo cuidam spirituum motui adscribenda sunt. Per irritationem sive per hoc quod quaedam res validius impingant in nervos, iisque mediantibus motum imprimant spiritibus, qui hoc ipso abundantius irruunt in nervos eosdem, ut dum per clamores, aut vellicationes, excitantur dormientes dum per suppositoria acria augetur motus peristalticus intestinorum 4. Per naturalem protrusionem: separantur enim spiritus in cerebro per hoc quod cum motus sanguinis Tome IV. nis deferantur ad ejus substantiam corticalem, & illi, qui recte impingunt in hujus poros, eos pertranseant, suumque motum in fibras medullares continuent, unde necesse est ut protrudant alios ibidem existentes atque ab aliis advenientibus protrudantur, atque hic modus maxime generalis est, & ubi adsunt alii, cum eis semper concurrit.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
