Latin
CAPUT XI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 357
Unproofread scanNot analysed yet
Hic humor oculos, &palpebras humectando reddit partes illas facile mobiles, impeditque nimiam exsiccationem exterioris partis tunicae corneae ab aere externo, etenim fibrae ejusdem tunicae nimis exsiccatae rugas contraherent; adeoque, &Pori per quos transeunt radii visuales, plurimum deflecterent a statu naturali. Si humor ille prodeat in majori copia, quam à ductibus istis absorberi, &insensibiliter dissipari possit, crescit in guttas, quae sub aquae specie ex oculis emanantes vulgo appellantur Lacrimae (licet ab aliquibus strictius accipiatur lachrymarum denominatio) de quibus hac occasione praesertim, sicut de narium muco superfluo auriumque sordibus sequenti Capite acturus sum: cum alioquin humores isti videantur minoris considerationis, &potius ultimo loco tractandi. Causae vero magis vulgares, quae talem humorem ex ipsis glandularum ductibus exprimunt copiosius sunt certae animi passiones, &praecipue tristitia, quandoque etiam amor, &laetitia, idque maximè in senibus contribuente haud raro utrobique magna seri materiam subministrantis abundantia. Causae quoque non adeo rarae sunt res acres vasa glandularum irritantes; uti Sinapi piper, allium, fumus &c. sed haec pro ut alia vehementia &externa, ipsaque punctorum lacrimalium obstructio, magis sunt contra naturam. Imo contra naturam dici potest omnis lacrimarum fluxus à quacumque causa oriundus; licet passim excipiantur illae, quae directè procedunt ab animi passionibus quaeque à pluribus solae vocantur lacrimae, mallentibus aquae guttas ab alia causa ex oculis fluentes appellare ocuiorum stillicidium. Et juxta hos Lachrymae definiri possunt. Humor serosus, vi animi pathematis guttatim ex oculis emanant. Pueris, aliisque parvae aetatis vix aliud pathema quam tristitia, exprimit lachrymas; senibus vero frequentius amor, &laetitia: videmus enim hosce lacrymari saepius in promotione suarum prelium, aliove evenGoog eventu ipsis felici; vel ad illarum quae diu absuerunt, praesentiam. Rationem autem istius indifferentiae satis obscuram difficilemque pro modulo meo elucidare conabor; Nam in tantum humor ad oculos confluit eo quia materia serosa cum sanguine propellitur abundantius ad glandulas, &insuper quia impeditur.