# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 361

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/361

Hisce tamen bonitatis notis frequenter destitutae sunt urinae illorum, qui larga potus copia sese ingurgitant, etiam si de coetero sani sint: observantur enime istae saepius instar aquae vulgaris tenuis, & limpidae. Imo omnis urina cujus materia non diu subsistit in corpore, solet esse tenuior, minusque tincta, cujus ratio patebit ex dicendis. Est etiam passim urina puerorum, & senum minus tincta, quam urinae hominum mediarum aetatum quia propter debiliorem calorem minus coquitur, minusque exaltantur particulae salinae, & sulphureae. Et propter eamdem rationem urina foeminarum saepius minus tincta est, quam virorum. Provenire autem urinae tincturam a sale, & sulphure, seu materia oleosa probat tum illius praeternaturalis, tum sapor salsus; quorum ille sulphuris, hic salis indicium est. Insuper haec principia valde parce eliciuntur per artem Chimicam ex urina aquea, abuna de vero ex urina multum tincta. Confirmatur ulterius haec urinae tingendi ratio per varia experimenta, quibus constat etiam in aliis liquoribus haberi consimilem tincturam ex dictis principiis, & imprimis ex farina hordei germinati, & tritici, aut alterius affinis ad cocturam cerevisiae parata extrahitur per aquam calentem praecipua substantia nutritiva, praeter reliqua principia sale, & sulphure abundans, quae ex granis non adeo difficulter eliciuntur: ex hac commixtione resultat liquor albicans, qui per coctionem sensim coloratur; tenditque primo ad flavedinem, & continuata coctione ad rubedinem. Similiter lac quod valde candidum est, atque ut proprio loco probavi sulphure largiter, at sale parce ditatum, dum coquitur cum sale altali fixo prima acquirit colorem flavum, ac deinde rubicundum. Et eodem sale cum sulphure communi ad confectionem lactis sulphuris aquae incocti iidem producuntur successive colores.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
