# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 364

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/364

Contractionem etiam efficiunt duplici Ratione, videlicet materiam sanguineam diutius in fibrarum cavernulis retinendo, & ipias fibras inflectendo, quapropter valida contracto non dependet a sola spirituum abundantia; sed etiam a forti illorum influxu, ut optime ostendunt Anatomici. Quod si quaeres quo vadant spiritus ex Musculis? Resp. Quosdam illorum resilire in ipsas fibras carnosas, aut in vasa vicina, iisque mediantibus rursus commisceri massae sanguineae; alios intrare poros istos, qui corporis habitum recipiunt, indeque ulterius per cutis spiraculum exhalari, atque deperdi, quae non tantum in alternata antagonistarum contractione, sed etiam in motu, quo membrum tenetur in eodem statu locum habent. Existimo tamen adhuc multos retineri in ipsis fibris, tam membraneis, quam nervosis, ut pro sequenti musculi actione sint parati. Unde Tam gratia horum spirituum remanentium, tam ilorum, qui inter musculos, & cerebrum in nerm existunt, contingit, ut nullum tempus observabile inter voluntatis imperium, & musculi actionem intercedat, quamvis ipse musculus a spirituum fonte cere bro scilicet sit longe dissitus. Etenim iis attentis sins patet ad musculi contractionem non requiri, ut spiritus e cerebro usque ad ipsum musculum statim alvolent, sed sufficere, ut primi alios vicinos, & hi ruxsus Google & sic consequenter alii alios protunsus praecedentes, dant; adeo ut eodem momento, quo spiritus e medulla cerebri ruunt in nervorum orificia, alii ex eorumdem nervorum extremitatibus in musculi fibrillas insiliant.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
