# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 365

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/365

Tum pars, vel per unum, aut plures musculos simul concurrentes contrahitur versus eamdem certam situs differentiam; vel per plures musculos, qui sunt Antagonistae agitatur, vel tenetur tensa, & quasi inaequilibrio: atque hic motus dicitur Tonicus; illum vocare licet inflexum. In motu tonico musculi agentes vix abbreviantur, nisi fortassis pars fuerit ante inflexa: tunc enim abbreviatur ille, qui partem trahit in contrarium. Quaeres: cur defatigemur corporis exercitiis? Resp. Quum spiritus exhalant per cutis spiracula, fit enim defatigatio in quantum major fit spirituum dissipatio, quam eodem tempore e massa sanguinea pro restauratione possunt suppeditari. Cui adde, quod ob continuam agitationem vitietur structura musculi, quatenus scilicet etiam plus substantiae solidae deperditur; quam restitui valeat per nutritionem, sed Objic. Experientia demonstrat membrum aliquod, V. G. Brachium citius lassari; si diu eodem modo teneatur extensum, quam si jugiter agitetur; atqui majori spirituum influxu opus est ad posteriorem actionem. ergo defatigatio non habetur propter emissionem spirituum. Resp. neg. conseq. Illud enina imputandum est diuturnae vasorum compressioni, cujus ratione humores in suo transitu impediti, & ab advenientibus protrusi vim faciunt in musculorum fibras illarum contractioni reluctantes, quod neutiquam fieri debet, ubi Antagonistae alternatim agunt, ex eo quod vasa tunc statim a com pressione liberentur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
