Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 367
Unproofread scanNot analysed yet
Illis insuper, qui latis passibus incedunt finemque itineris tantum prae oculis habent, etiam caput, dorsum, &lumbi per speciales musculos antrorsum flectuntur, ut tanto facilius truncus corporis in pedem extensum procumbat: quibus vero &gravitas incessus cordi est, iis sola musculorum pedis operatione, ut ante descripsi, hic motus absolvitur. Motus progressivus potissimum eo tendit, ut homo absolvat suum negotia, adeoque illius usus pro majori parte moralis est: attamen quatenus cursum sanguinis accelerat, porosque cutis aperiendo transpirationem promovet etiam pro varia intentione, ac duratione prodest, vel obest sanitati, eoque titulo a Medicis inter res non naturales numeratur. CADe Respiratione. DESPIRATIONEM quam maxime necessariam Resse adeo evidens est, ut nefas sit de hoc dubitari, ideo tamen in praesenti explicandum lassumo mo dum quo peragitur.