Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 369
Unproofread scanNot analysed yet
Alii judicant requiri, ut promoveatur transitus sanguinis per pulmones, qui usus indubie admittendus est, eo quia alterna vasorum dilatatio &compressio multum contribuat ad accelerandum cursum humorum fluentium. Inquiramus modo quale sit istud aereum adeo nobis, &multis animalibus necessarium, ut ejus defectu vita extinguatur citissime: vulgaris enim aer dici non potest, cum illum per meatus notabiliores sanguii immitti conveniret; sitque experientia certissimum, animalia respirantia, non tantum aere simpliciter, sed etiam recenti continuo indigere. Unde concludendum est tantummodo aliquas particulas subtiliores ab aëre secerni, &massae sanguinis immisceri, quibus spoliatus ad ulteriorem respirationem fit inidoneus.