# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 369

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/369

Alii judicant requiri, ut promoveatur transitus sanguinis per pulmones, qui usus indubie admittendus est, eo quia alterna vasorum dilatatio & compressio multum contribuat ad accelerandum cursum humorum fluentium. Inquiramus modo quale sit istud aereum adeo nobis, & multis animalibus necessarium, ut ejus defectu vita extinguatur citissime: vulgaris enim aer dici non potest, cum illum per meatus notabiliores sanguii immitti conveniret; sitque experientia certissimum, animalia respirantia, non tantum aere simpliciter, sed etiam recenti continuo indigere. Unde concludendum est tantummodo aliquas particulas subtiliores ab aëre secerni, & massae sanguinis immisceri, quibus spoliatus ad ulteriorem respirationem fit inidoneus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
