Latin
SECTIO III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 370
Unproofread scanNot analysed yet
facultas eliciens actiones animales. Quod idem est ac si diceretur, sensus est id, per quod sentitur adeoque illa definitio nihil aut valde parum explicat. Dividitur passim sensus, in externum &intermum, Sensus externus dicitur sensus, cujus organum assidet in parte exteriori corporis, vel est ejusdem spe ciei cum tali; idest cum residente in parte exteriori corporis. Est quintuplex, Tactus, Gustus, Olfactus, Auditus, &Visus. Quatuor autem posteriora organa terminis non adeo amplis extenduntur: organa vero tactus per maximam corporis partem diffusa sunt. Residet quidem sensus tactus potissimum in cute, sed etiam reperitur in partibus internis, &in quibusdam illarum valde acutus; ut imprimis in tenui meninge. Computatur tamen &ille inter sensus externos; quia licet tactus iste non habeat organum in parte exteriori corporis est equidem ejusdem speciei cum tactu, qui in parte exteriori v. g. in cute, residet, &ideo in descriptione sensus externi addita est illa particula notata, Clarissimus Sylvius quinque illis sensibus communter receptis superaddit sensum caloris &frigoris, quem peculiaris nominis defectu sic vocari posse judicat; fundamentum addit nullum aliud, nisi quod observet sensum caloris minus convenire cum coeteris speciebus tactus.