# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 370

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/370

facultas eliciens actiones animales. Quod idem est ac si diceretur, sensus est id, per quod sentitur adeoque illa definitio nihil aut valde parum explicat. Dividitur passim sensus, in externum & intermum, Sensus externus dicitur sensus, cujus organum assidet in parte exteriori corporis, vel est ejusdem spe ciei cum tali; idest cum residente in parte exteriori corporis. Est quintuplex, Tactus, Gustus, Olfactus, Auditus, & Visus. Quatuor autem posteriora organa terminis non adeo amplis extenduntur: organa vero tactus per maximam corporis partem diffusa sunt. Residet quidem sensus tactus potissimum in cute, sed etiam reperitur in partibus internis, & in quibusdam illarum valde acutus; ut imprimis in tenui meninge. Computatur tamen & ille inter sensus externos; quia licet tactus iste non habeat organum in parte exteriori corporis est equidem ejusdem speciei cum tactu, qui in parte exteriori v. g. in cute, residet, & ideo in descriptione sensus externi addita est illa particula notata, Clarissimus Sylvius quinque illis sensibus communter receptis superaddit sensum caloris & frigoris, quem peculiaris nominis defectu sic vocari posse judicat; fundamentum addit nullum aliud, nisi quod observet sensum caloris minus convenire cum coeteris speciebus tactus.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
