Latin
SECTIO III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 372
Unproofread scanNot analysed yet
ut sit sensus, sunendum esse cum relatione ad animam sensitivam quam in homine a rationali non esse distinctam probavi superius: hoc fundamento sensus erit potentia composita ex materiali &spirituali. Non video autem, qua fundata accoptione omne corporeum a sensu excludi queat, cum anima non habeat potentiam sentiendi, nisi beneficio corporis. Nec refert quod instrumenta corporea nullam quoque sensationem exerceant absque anima; quia illorum munus tantum est accipere, modincare, ac transferre motum ab objectis sensibilibus sibi impressum, quod etiam praestare valent anima non concurrente, quamquam sine hac nequeat haberi effectus, sive sensatio. Erroneum proinde est quod sensus a parte rei sit ipsa anima, &quod unus sensus non differat realiter ab altero; cum dispositio unius organi sensorii nequeat esse dispositio alterius. Organum sensus interni excellit late dictum, ut videlicet comprehendit cerebrum stricte dictum, &cerebelium, cum in cerebro terminet motus organorum sensuum externorum, ibique anima excitetur ad externa objecta percipienda. Supersedeo explicare ipsas sensationes, cum de iis satis superque actum sit in Pneumatologia, ubi demonstravimus sensationes fieri in cerebro, ibidem sedem esse Animae. Quapropter in praesenti explicandum superest, quae ad sensuum externorum organa &motus spectant; videlicet de singulis sensibus in particulari peragere. CADe Sensibus internis; Fame &Siti.