# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 375

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/375

Solent facile incidere in somnum, & profunde dormire, qui labore defatigati sunt: quod nemo spirituum deperditioni non attribuet. Secundo assumpta cruda viscosa, multum aquosa, & generatim quaevis potentia frigida ad somnum conducunt; cujus ratio, meo judicio, non datur verosimilior, quod ejusmodi assumpta materiam spirituosam involvant, & motum sanguinis retardent, adeoque spirituum productionem, eorumque a sanguine secretionem impediant. Et similem quoque rationem fieri existimo, quod nonnulli, qui vinum, aliumve potum mediocriter spirituosum copiose sumpserunt, mox quidem in somnum proclives sint; at paucas horas pertinaciter vigilent: quatenus nimirum primo spiritus materiae aquosae intricantur, sed deinde per calorem naturalem exaltari, ac sui juris facti, a massa sanguinea uberius secernuntur, atque in nervos sensorios amandantur. Multoties in aliis propter potum oritur somnus profundus ac diuturnus, & quia vinum abundat particulis sulphureis quae nervorum cavitates subingressae in illis ob suam ramositatem subsistunt, adeoque spiritus excludunt, unde somnus postea profundus oritur. Pariter ad somnum maxime confert ab oscuritas loci, propter quam sensus ab objectis non excitantur, item a quiete animi ratione cujus anima imperio sensus non applicat ad curas & sollicitudines, unde postea vigilent, & hac de causa difficiliter somnus conciliatur, quia mens sollicita sensus ad vigiliam excitat. Petes ubi remaneant spiritus illi, qui tempore somni transcribrantur per exteriorem cerebri substantiam? Resp.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
