# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 378

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/378

Praemittendum somniorum; quaedam esse confusa, monstruosa & inordinata; atque incompossibilia, alia clara & ordinata; ut videre hominem manducantem &c. Certum est autem circa prima vanum esse admittere divinationem talia enim somnia sunt ebriorum, & febricitantium: Circa secundum autem non est vanum; fiunt autem in ultima dormitionis parte, sedato motum nutrimenti, unde dicl solet: Somnia in aura esse praesagia futuri. Praemittendum secundo somnia posse esse etiam causam futuri per modum causae ex praehabita aliqua cognitione, ut si artisex ingeniosus intente cogitans, quomodo possit construere artefactum, nocte dormiens somniat sic, & sic construi debere. Insuper a somno excitatus, & super somnium considerans advertit, opportunum esse aedificare, & defacto juxta ideam somnii aedificat, & sic somnium est causa aedificii. Secundo per modum signi; ut dum qui somniat comedere mel, significat phlegma, si volare, claritatem sanguinis, & subtilitatem; si combustionem, denotat coleram, si autem loqui cum defunctis, melancolia. Tertio denique casualiter dicuntur praenosticare futura, ut si sorte solniat; quod pluit, & mane pluit, causale est. Praemittendum denique somnium habere posse causam intrinsecam, & extrinsecam, prima est duplex, naturalis & animalis; prima provenit ex dispositione corporis, puta quia in eodominatur colera, seu phle gma: Animalis autem quando in vigilia fuit aliqua meditatio de aliqua persona, vel aliquo negotio, in dormitione accidit somnium de eodem negotio, & eadem persona. Extrinseca autem est duplex, vel corporea, ut corpora coelestia, quibus organa sensuum subniuntur; quapropter Medici observant dies criticos e Lunae motu; Alia est spiritualis, quae pariter est triplex, nempe Deus, Angelus & Daemon. Dicimus itaque vanum esse divinare de somniis, quia ut plurimum proveniunt ex abundantia humoris, aut praeteritae cognitionis quae cum eventu futuro nullam habent connexionem: unde optime Cato: Somnia ne cures, & Augustinus: Somnia in contrarium esse interpretanda. Caeterum potest Deus & Angelus per somnia nos admonere, sicut Ioseph, & Danieli accidit.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
