# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 379

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/379

CAPUT V. De Sanitate, Morbo, Vita, & Morte. D praesentes tractatus, & totius physicae compleAmentum restat explicare, in quo sanitas, Morbus, Vita, & Mors consistat. Quando ea est humani corporis dispositio, ut omnibus suis, muneribus partim vitalibus, partim naturalibus, partim animalibus, facile, constanter & sine dolore fungi possit, eidem attribuimus sanitatem, quae proprie consistit in aequali fluidorum nostrorum ad omnia vasorum puncta impulsu, vasorumque in impellentia fluida simili renisu. In primis Dn. Verdries vitae integritatem dependere credit a mentis, & corporis aequilibrio, scilicet illa virium corporis & mentis in se mutuo agentium proportione, qua cum libero partium fluidarum, & solidarum motu Corporis & Mentis vigor conservatur. Quod si autem, vel fluidarum, vel solidarum partium vitio corpus actiones suas, aut plane non, aut non tam commode & constanter peragere possit, homini attribuitur morbus. Communiter autem morbi ad tres classes, scilicet 1. partium solidarum, 2. sanguinis & 3. spirituum animalium reducuntur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
