# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 383

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/383
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/383

Deinde, testante Clarissimo Malpighio, reperitur major illorum numerus & apparatus in vola manus, & digitorum apicibus, in quibus sensus tactus viget maxime, Tactus latiori modo distingui potest in internum, & externum. Internus vocatur quatenus interno organo exercetur, nam cum nervi & fibrae, quae sunt hujus sensus Organa non minus intra, quam extra corpus extendantur, hac sentiendi facultate pollent, Tactus sensitivus est ipsa Curis, quae undique nervulis referta est, vel exigua quaedam corpuscula, quae inter cutem, & cuticulam inseruntur. Haec neryosas papillas Malpigius appellat. Illae papillae non tam microscopii beneficio cernuntur, sed nudo oculo in externis quorundam animalium, nimirum Bovis, suis &c. & ratio est quia papillae illae sunt nervorum & tendinum propagines. Cauiae seu objecta praedicta seu actionum, quae scholastici sensibiles qualitates appellant, sunt Calor, frigus humiditas, siccitas, durities, & mollities, gravitas, & levitas, asperitas, levor, voluptas, & titillatio, Ut igitur clarius concipiamus qua ratione hic sensus peragitur revocanda sunt in memoriam, quae in Metaphysica diximus de sensatione, a cerebro videlicet per omnis corporis partes quaedam filamenta dispergi spirituum animalium copia referta. Dum vero hujusmodi nervi in extremitate premuntur, statim vi succi nervi cerebrum agitant, & mentem excitant ad objecta percipienda. Si quaeratur undę nascatur diversitas tactus, cum sint idem nervi quibus voluptas & dolor nascitur? Resp. totum illud discrimen a diversitatę objectorum pendere, quae nervos afficiunt, namsi tanto trudantur impetu ut disrumpantur, anima dolorem percipit; at si pariforme impetu citra laesionem moveanquam tur, anima voluptatem quandam corpoream titiiatitillationem vocamus, sentit.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
