# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 384

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/384

Quando corporis particulae aequali superficie cutim premunt, anima illud leve, atque politicum apprehendit; sive inequaliter asperum & scabrum. Ubi corpora efficacius deorsum feruntur, gravitatem, ubi levius levitatem significat, ubi particulae corporis disponuntur, ut manu resistant, anima duritiem percipit, e contra fluiditatem. Tactus interdum efficit, ut objectum duplex sentiatur & tamen sit unicum V. G. globus G. duobus digitis B; & A attractus instar duorum sentitur. Ratio est quia hi digiti se mutuo ita decussatos retinent, musculi eos deducere nituntur A; in C, & D, in F, unde fit ut partes cerebri ex quibus nervi originem ducunt eo modo disponuntur qui requiritur, ut iidem digiti A in B. & D. in E esse, & consequenter duos ibi globulos H, & I. tangere videantur, ut patet in Figu

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
