Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 391
Unproofread scanNot analysed yet
instar cornu pellucida, valde firma, figurae, vel sphaericae, vel potius spheroides ultra reliquam oculi globositatem in anteriora protuberans, oculum una cum selerotica consolidans, ejus munus est radios luminis transmittere qua de causa pellucida est, cum solum Diaphanum &pellucidum habeat radios transmittere Selerotica est tunica externa posterior AA, opaca valde firma majoris spaehrae, aut sphaeroidis segmentum, quam cornea, cum qua oculum consolidat, ejusque figuram pariter, ac in situ suo conservat singulas partes, &ideo tunicae corneae, &seleroticae tam tenaces sunt, ne tam nobile organum laedatur; vestitur tamen selerotica anteriore sui parte membrana alba, quam adnatam vocant Anatomici, tum ad decorem, tum ad vol ubilitatem oculo conciliandam. Vvea est tunica interna anterior E, E, corneae substracta, humori aqueo innatans, &in medio perforata figuram annuli, vel zonae G. habens intus aspera, &nigra, foris laevis, &diversicolor radios ad visionem necessario in interiorem oculi concamerationem intromittens, superfluos vero arcens, cujus munus est radios luminis transmittere. Choroides est tunica interna posterior B. B. seleroticae contigua, adeoque eamdem cum ipsa figuram, superficiem vero concavam politam habens, tenuis, atque mollis, suaque nigredine oculum opacans. Hinc in pecudibus non aeque ac in hominibus tota nigra est choroides, sed in superficie concava colore livido tincta apparet; Unde &pupilla in animalibus non prorsus nigricat. Hunc adde, quod cornea selerotica, uvea Choroidi connectitur mediante ligamento membranaceo, quod Celiare vocant; Unde tenuia quaedam filamenta usque ad humorem Chrystallinum undequaque procedunt, quibus processum Ciliarium nomen imposuere Anatomici.