# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 394

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/394

Senes igitur objecta cominus posita minus exacte intuentur, qui sic cescentibus tunc humoribus, & corpore ad maciem vergente Corneae, & Cristallini conversitas minuitur: planiorque evadit, ac proinde oculus paulo latior, quam in juventute redditur, haeautem partium oculi alteratio haud sinit ut Radii n cino objecto venientes, & conorum latera componentes, in ipsa Retina coeant, sed velut ultra ipsam conventuri pergant, luscosi vero, & qui prominentes habent oculos non nisi imperfecte remotiora obecta aspiciunt, quia cum longiores, & protuberantes sint eorum oculi, Radii ab uno puncto objecti distantis provenientes, coeunt, prius quam ad Retinam pervenerint, qui postmodum, sed denuo diffundentes in exiguam fundi oculi partem incidunt eam ob causam his, quibus ita protuberant oculi, objectum Or gano admoveant, ut Mucrones; quasi aequo breviores in Retina promoveant. Unde autem fiat, ut quaedam objecta clarius appareant? manifestum est, visionem illam clariorem viridioremque fieri quo plures Radii ab objecto proficiscuntur & eidem oculo illabuntur quoniam ea ratione impetus quo nervi optici capillamenta moventur; fit major, & fortior, ad id Pupillae magnitudo juvat quae multis radiis, ab eodem objecti puncto profectis viam praebet, ad ejus effigiem in fundo oculi delineandam. Hinc fit ut pupillam magis aperiamus, dum di stans aliquod objectum intueri volumus quam dum pro pius aspicimus. Quoniam tunc plures Radii a singu iis ejus punctis in oculum immittuntur, quam si minorem, angustioremque redderemus, unde fit ut objecta remotiora clariora nobis appareant quam propio ra, distinctio autem habetur; quia scilicet distinctae ob jecti partes in proprio loco, situ, figura, & colore habetur a reflexione radiorum, adeo ut omnes Radii ita refringantur, ut in eodem fundi oculi puncto conveniant Observandum tamen quod ut objectum recte videatur requiritur justa distantia ab oculo, adeo ut radii terminent in exigua retinae partex, conveniant alias si res videnda, Organo minus propinquior est, Radii ab ea provenientes, v. g. A. B. C. provenientes a re videnda D. in convexam oculi superficiem A, C, appellantes in Renam E, approximantur ante quam in vicem concurrerint, quam unirentur in F. Fig. 43.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
