# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 398

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/398

Norunt enim illi, qui aliquando pilae lusu se exercuere, quam incertus sit ejus resultus, si figuram moraliter rotundam non habuerit. Radii vero a corporibus aspersis reflectuntur irregulariter, seu quaquaversum: si enim radius aliquis in tale corpus oblique immittatur poterit incidere in particulam aliquam extantem, ab eaque repercuti versus corpus a quo fuerat missus, ubi tamen a corpore plano reflecteretur in partem oppositam. Prout autem dictae particulae extantes varie sunt dipositae, ac magis, vel minus globulorum transitui resistunt; ita enim illorum motum rotationis accelerant, aut retardant: Ex cujus diversitate facta comparatione ad motum translationis eorundem, juxta recentio res Philosophos colorum diversitatem oriri ante dixi. Porro sicut radii visuales, qui a corpore luminoso directe trasmittuntur in planum speculi non obstante reflexione repraesentant idem corpus, ut luminosum, ita etiam radii, qui directe mittuntur a corpore colorato in speculum repraesentant corpus illud, ut eodem colore affectum: quia ut ante dixi corpus omnino politum, seu glabrum, ut est speculum, non mutat radiorum modificationem. Repraesentatur autem objectum quod videtur mediante speculo, pone ipsum speculum. Quia nihil est, quo anima videntis directe percipit reflexionem radiorum visualium, & quia objectum per radios illos non videmus ante speculum, neque in ipso speculo quod videmus ab objecto illo non occultari restat ut apprendamus idem objectum quasi ultra speculum E quidem longe ulterius si una apprehendamus plura: lia objecta media inter speculum, & objectum quo intentius consideramus; prout etiam fit in visione ordinaria. Fig. 46. visionis per radios reflexos in speculo sequens est. Hac breviter insinuasse sufficiat, quia de his fusius agemus in sequenti Tractatu. CAIn qua parte oculi fiat visio EXPLICATIS sensuum externorum sensoriis, eoErumque partibus distincte enumeratis, oportet modo determinare, in qua parte organi principaliter excitetur sensatio, quae difficultas tota restringitur ad oculum, quia circa alios sensus, nulla est inter auctores difficultas, sed immediate in extremitate nervorum sensationes originem habent: Ut igitur, quae ad visionem spectant perfecte explicentur, sit

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
