# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 404

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/404

Contra: Etiam retina teste Clarissimo Mariotte pellucida est, immo non ita a lucis radiis commovetur ut Choroidaea, quae nigra est. Item retina non est corpus fibrosum, sed substantia instar glutinis, & nimis remissa, & languida, ergo eadem ratione terminare radios. Contra: Ab humore Chrystallino tota visionis diversitas habetur; ergo excitatio radiorum, reflexio, & ter minare in illo habetur, & non in retina. Prob. ant. Primo stante rectitudine Amphiblestoidis, & sola varietate humoris Chrystallini homo fit presbyta, ergo ab humore Chrystallino &c. Prob. ant. Si humoris Chrystallini sit majoris sphaera segmentum, imago majori intervallo ab eo distat, er go &c. prob. ant. humoris Chrystallini eaedem sunt vres in refrangendis radiis, quae vitrorum utrinque con vexorum, ergo imago ejusdem objecti distincta mapri intervallo ab eo distabit, si majoris, quam si minoris fuerit sphaerae segmentum. Objic. 2. Si visio fieret in retina maxime propter unionem radiorum, qui ab humore Chrystallino refranguntur; haec ratio est nulla; ergo &c. prob. min. si visio fieret in medio, in quo reuniuntur radii, objecta sub eadem distantia, magnitudine, & figura viderentur; hoc est contra Opticae, ac Dioptricae regulas; ergo &c. prob. maj. radiorum refractio eodem semper pacto conficitur nempe ab humore Chrystallino in retinam, ergo semper objecta viderentur sub eadem figura, & magnitudine. Resp. neg. min. ad resp. nec. ma. ad prob. neg. cons. Quia licet semper fiat refractio ab humore Chrystallino in retinam, non semper tamen est eadem distantia objecti ab ipso oculo, a quo maxime attenditur diversitas visionis nam juxta majorem, vel minorem distantiam oculorum ab objectis habetur etiam major & minor magnitudo objecti, & hac ratione objecta, quae videntur in majori distantia minora apparent, ut diximus in Optica. Contra: Juxta Dioptricae leges desumitur diversitas objectorum a distantia refractionis ad planum refractionis, in quo scilicet sunt radius incidens, & refractus, ergo cum eadem semper distantia humoris Chrystallini ad retinam, si visio fieret in retina objecta viderentur sub eadem magnitudine, & figura.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
