# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 410

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/410
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/410

Si tandem propagatio fiat per radios convergentes intensitas luminis crescit in ratione duplicata distantiarum a puncto concursus reciproci quod optime demonstrari potest; nam intensitates luminis in G & C sunt in ratione circulorum EF, & AB in ratione duplicata ipsius F G ad CB; quia vero GF prasupponitur parallela ad GB, consequenter GF, CB, DG, DC erit intensitas luminis in C ad intensitatem in G in ratione duplicata distantiae GD ad distantiam C D, vide Fig. 50. Advertendum tamen quod luminis propagatio qumodocunque fiat per aerem minui, & a fortiori nmnuitur, dum per vitrum, aut alia media aere densiora, quod satis experientia in supra positis figuris conpertum est. Ex dictis colligitur, quod ut picturae sint clarae oponet objectum esse solari lumine illustratum, sicuti objectum clarior apparebit si spectator per quadrantem horae fuerit in tenebris commoratus, quia fortiori vi tunc lux agit in oculos. Colligitur secundo quod si tria, vel plura luminosa A BC per exiguum foramen F in locum obscurum radient; singulorum imagines in charta objecta in AB, & Ceodem modo delineantur, ac si unum tantum per foramen illud F radiaret, idem quoque accidit corporibus per se opacis, sed illuminatis. Lumen igitur unum non officit propagationi alterius, id etiam non minus evidentur ex Astronomia constat; cum enim ibi ostendatur lumen solare nocturno tempore diffundi per vt sta illa spatia, in quibus planetae vagantur, id tamen minime impedit, quo minus lumen fixarum, per eadem spatia ad nos propagetur, ut in Fig. 51. Colligitur tandem, quod si corpus opacum interponatur inter potentiam visivam, & corpus luminosum illico causatur lucis privatio, quae umbra dicitur, cujus quantitatem metiri solemus; quapropter sit CADe umbrae commensuratione.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
