Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 411
Unproofread scanNot analysed yet
PRaemittendum nihil videri posse sine lumine, quapropter umbra videri nequit, licet aliquando corpora videamus in tenebris, &in umbra collocata, id tamen evenit, quia corpora collocata illustrantur a lumine a corporibus collateralibus reflexa, sic videtur Luna tempore eclypsis. Praemittendum etiam corpus opacum ante luminosum collocatum umbram facere, ita tamen, quod si luminosum mutetur etiam umbra locum mutat; quodlibet autem opacum v. g. G tot habet umbras H, I&c. quot sunt lucida EF ipsum illuminantia; ratio est quia radii per lineam rectam propagantur; corpus autem G intercipit radios illos, &lucidum F per spatium G H ipsi oppositum radiare nequit, &ideo illud intervallum privabitur lumine luminosi F, &eodem modo spatium GI privabitur lumine lucidi E, &ad spatium L a neutro lucidorum E, &F illuminari, quando ergo luminosa ad eandem opaci partem multiplicentur, multiplicabuntur quoque ejus umbrae, ut in Figura 52. Ut autem intelligantur umbrarum figurae sciendum, quod si sphaera luminosa fuerit major opaca umbram facit conicam, si autem sphaera luminosa minor fuerit opaca, figura umbrae est coni truncati. Ex quibus deducitur quod luminoso ad opacum, &opaco ad luminosum accedente umbra augetur, &alterutro recedente minuitur: hinc umbra ania est recta, alia versa, recta est cum facit corpus opacum ad Horizontem perpendicularem in plano Horizontali, tales sunt umbrae hominum erectorum, aedificiorum, montium, arborum &c. Umbra autem versa est cum projicit corpus opacum perpendiculariter affium plano ad Horizontem perpendiculari, talis est umbra, quam projiciunt brachia hominis extensa, talis quoque est umbra styli muro perpendiculariter infixi; Umbrarum rectarum, &versarum usus est in Geodesia, earum enim ope commode metimur altitudines tum accessibiles, tum inaccessas, etiam cum corpus nullam umbram projicit; rectis autem umbris utimur, quamdiu umbra corporis altitudinem ejus non excedit; umbris autem versis quando umbra altitudine major: Ut autem ntio umbrae inveniatur, oportet ipsam investigare quadrante Geometrico, quod tali pacto construitur.