# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 414-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/414-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/414-2

CAPUT V. De Magnitudine sub qua objecta videntur. AAgnitudo visibilium a distantia maxime pendet, NI quanto enim sunt propinquiora eo majora videntur licet advertendum sit ad situm, quapropter si oculus fuerit in A plano orizontali AB sublimior partes remotiores videntur sublimiores donec in eadem cum oculo altitudine constituta videntur ultima, ratio est quia AB ad B C supponitur esse perpendicularis si ex oculo A ducatur AD, quae sit paralella ac BC consequenter linea DC aequalis erit AB, & deniet omnem amplitudinem visus, & ideo si lineae ee ralellae DC, AB longius protrahantur sensim contt videbuntur, & quam primum coire videntur visus ter minatur. (Fig. 57. ) Hoc theorema adducitur etiam ab Euclide immo ipse utitur tamquam axioma, & sub his verbis propo nitur, sublimiora apparere, quae per radium sublimiore videntur, hujus ratio est quia dum sublimia spectam. radii radii ex loco sublimiori in oculum illabuntur. Unde si ex aliis rationibus contingat, ut radii alii aliis sint sublimiores, eodem modo oculum afficere debent, ac si e sublimiori loco emanassent.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
