# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 414

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/414

Colligitur tandem non jucundum esse quod si pro pe foramen aliqui radii a corpore opaco intercipantur deficientibus quibusdam conis lucidis, deficient quoque quidam circuli in lumine a plano excepti, consequenter etiamsi circuli reliqui amplientur integrum tamen circulum majorem complere nequeunt, sed pars quaedam deficiet, cujus scilicet radiatio intercepta, & hinc est quod solis eclypsin patientis pars deficiens, etiam in ejus imagine a radiis per foramen transmissis formata deest.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
