Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 416
Unproofread scanNot analysed yet
Pro majori intelligentia oportet scire axem opticum esse radium per centrum oculi transeuntem, atque axis dividitur in opticum, &horopticum, horopter est. qui ex linea recta AB, quae per concursum axium opticorum C, oculorum D, &E rectae HI, centra oculorum H &I conjungenti paralella ducitur; votatur Horopter, quia experientia constat hunc esse terminum visionis distinctae. Insuper advertendum planum Horopteris esse, quod per Horopterem AB transit, &ad planum per axes opticos transiens ICHper pendiculare existit. Quapropter si visibile in horopere AB collocatur: quodlibet punctum videtur in concursu radii a puncto imaginis respondente per centrum oculi retroducti, &horopteris. Sic enim demonstratur dum objectum in horoptere collocatur experientia teste, punctum unumquodque videmus ibi, ubi est, adeoque ubi radii in oculum incidentes retroducti concurrunt, hoc est in vertice sui coni; sed dum visibile in horoptere collocatur, radiorum a quovis puncto emanantium unus per centrum uniuscujusque oculi transit, quare cum omnes radii ab eodem objecti puncto egressi, in retina rursus in uno puncto uniantur, radius vero per centrum transiens irrefractus transeat; punctum imaginis quodlibet ibi delineabitur ubi radius per centrum transiens retinam attingit. Hunc ergo si retroducas usque ad horopterem, ibi eundem secabit in A, ubi erat vertex coni, pet quem irradiatio in oculum fiebat. Videbitur ergo visibilis punctum in concursu horopteris AB, &radii K A, a puncto imaginis respondentis per centrum oculi retroducti ut in Fig. 60. Ex his usque huc dictis deducitur modus construendi imagines, quae in partes dissectae, &per planum striatum dispersae oculo integrae apparent, &sic Fiant prysmata lignea tantae longitudinis quanta est imaginis latitudo, quorum basis EBC est triangulum aequilaterum.