# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 417-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/417-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/417-2

CAPUT VI. De diversitate visionis orta a motu oculorum, & objectorum. VICUT ex distantia, & situ diversificantur visiones ita etiam ex motu, tam oculorum, quam objectorum, & ideo oportet explicare quo pacto visio ex motu diversificetur. Unde sciendum, quod si duo objecta inaequaliter distent v. g. B & E, si tamen aequali celeritate moveantur objectum remotius v. g. E tardius moveri videbitur; & ratio est quia B, & C aequali celeritate feruntur; & ideo spatia aequalia v. g. BD, & EF percurrunt, & ideo EF quia e longiori intervallo videtur quam BD consequenter objectum remotius ut E eodem tempore videtur minus spatium confecisse, ac per consequens tardius moveri. Unde si B & E a terminis oculo immoto A in directum sitis versus eamdem plagam digrediantur B vicinum praecedere, & Eremotum sequi apparebit. Vid. Fig. 62. Ex quibus deducitur objecta distantia stante aequali motus celeritate, servare eamdem proportionem ad ocuTom. IV. oculum, secus tamen si inaequali velocitate moveantur v. g.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
