# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 418-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/418-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/418-2

CAPUT VII. De directione visionis circa objecta, quae videntur. T clarius procedamus oportet peculiares terminos explicare, quorum usus frequens est apud mathematicos, quibus etiam gradus facultatis visivae exprimuntur; itaque oculis valere dicitur qui clare, & distincte videt tam remota, quam vicina pro ratione anguli visorii. Quapropter oresbyta est, qui vicina confuse, remota distincte videt, & hoc praecipue senum vitium est; unde ratio denominationis intellgitur, & ideo cum objecta talia videantur quales sunt imagines in retina delineatae, imagines remotorum in presbitae oculo distinctae sunt, vicinorum confusae. Myops nuncupatur ille, qui remota confuse, vicina distincte videt, & hoc eorum vitium est, qu visu breviori utuntur & scripturam oculis prope admovent lecturi. In Myopibus itaque imagines valde vicinorum distinctae, remotiorum confusae sunt. Hinc patet, si radiis per lentem vitream utrinque convexam transmissis imago in charta opposita delineatur majorem a lente distantiam habet, si haec fuerit majoris sphaerae segmentum, & minorem si minoris extiterit; si igitur humoris Crystallini eaedem sint vires in refringendis radiis, quae vitrorum utrinque convexorum; imago quoque ejusdem objecti distincta majori intervallo ab eo distabit; si majoris quam si minoris fuerit sphaerae segmentum; sed hoc infia de Dioptica.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
