# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 418

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/418

si objectum remotum E tardius movetur quam vicinum B; motus vicinior B multo celerior apparet quam est ut in praecitata Figuram. Quando autem ad rem visibilem oculus accedit objecta augeri videntur v. g. si oculus ex C in G transferatur videbit objectum AB sub majori triangulo, e contra autem si oculus e revisa recedit, tunc object minora videntur, ut in Fig. 63. Si vero duo objecta A & B eadem celeritate moveantur C vero quiescat, videbuntur A & B quiescere C vero in plagam contrariam moveri, & ratio est quia A, & B eadem celeritate moventur per hypoth. distantia eorum a se invicem non mutatur adeo que unum respectu alterius quiescere videtur. Dum vero interea objectum C praetereunt, & situm suum ejus respectu mutant, C in contrariam plagam moreri videbitur ut in fig. 64.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
