# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 42

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/42

ASSERTIO SECUNDA. Lapidum novae fiunt generationes, proinde non omnes fere sunt a prima mundi creatione conditi. Probatur. Quamvis lapides maximam habeant stabilitatem, & diutius durent, quam alia corpora, corrumpuntur tamen, & labefactantur, ergo etiam necesse est novas fieri lapidum generationes. Antecedens patet in rupibus, & saxis etiam durissimis: consequentia autem probatur. Nisi novae fierent lapidum generationes, totaliter deficerent, supposita illorum corruptione, ergo &c. Confirmatur experientia: In primis aquae ductu multa ligna in crustas lapideas convertuntur. Item concretiones lapidum in montium cavernis, & aquarum stillicidiis continuo fiunt; pariter in avium ventriculo, in intestinis, & in vessica, & in renibus non raro generantur lapides, de quibus plura refert Gassendus, ergo &c. Objic. 1. Lapides sunt mundo coaevi: ergo non de novo generantur. Resp. neg. conseq. non enim negamus lapides esse mundo coaevos, sed tantum dicimus dari novam lapidum generationem, quod cum sint corruptioni subjecti, oportet etiam, quod sint generationis capaces. Contra. Lapides sunt in globo terreno veluti ossa in animalibus, sed ossa durant toto tempore vitae animalium: ergo & lapides, consequenter &c. major pa tet, quia lapides sicut ossa conferunt stabilitatem alias nisi nulli essent colles, & nisi ingentia montium juga essent longissime protensa, tota terra fuisset a pluviis in maris alveos devecta. Resp. In prima mundi creatione Deum utique condidisse lapides, montes, & colles, sed quia ista aliquando deficiunt, opus est etiam, ut novi lapides regenerentur; unde Deus etiam creavit Animalia, & Plantas, & tamen hoc non obstante continuo fiunt Animalium, & plantarum generationes.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
