# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 420

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/420

Myopes in luce minore legere possunt, quam presbitae, & hoc facillime demonstratur, cum enim quodlibet objecti punctum radiet in oculos per radios divergentes; idem objectum per plures radios videbitur si fuerit vicinus, quam ubi ab oculo magis remontur. Quare cum Myopes, ut legant scripturam oulis propius admoveant litteras per plures radios vdent, quam Presbytae, adeoque etiam clarius; Quae igitur presbytis non sufficit ad legendum lux, Myopibus tamen sufficere potest. Atque eadem ratio viaetur quod in luce minore scripturam oculo propius admoveant, etiam qui oculis valent, & hinc si quis qutidie ad lucem creperam, aut candelam non proe emunctam scripturam minutam legit, facile fit Myops, & hinc est quod tam Myopes tam presbitae per exiguum foramen aricula in charta efformatum distincte videre solent, quae charta remota confuse reprae sentantur: hujus rei ratio non est obscura, si quis ea meditetur quae de causis confusae visionis paulo ante, & de speciebus per exiguum foramen, in cameram obscuram transmissis superius dicta sunt. Hinc etiam Myopes legunt scripturam minutam; & oculis animantium, quae minore cibo utuntur, & ab objectis minutis facile laeduntur inest humor crystallinus valde convexus. Vide Fig. 65. SEDe principiis Catoptricae. D superandam objectorum distantiam; & potentiae debilitatem, specularia adhibentur atque telescopia, & mycroscopia, & ideo in hoc sequenti capite oportet Catoptricae, & Dioptricae principia explicare, quarum notitia maximi ponderis est per universam Mathesim. Catoptrica, seu scientia specularia est scientia visionis reflexae, quam efficit radius reflexus a speculo; ideoque tota applicatur in formandis, & regulandis speculis, ut autem ipsam faciliter clare, breviterque explicemus sit

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
