Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 421
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT Explicatur quid, "uplex sit speculum: CPECULUM definitur corpus omne politum, &lumini impervium qua de causa aqua in puteis, &fluminibus profundis habet speculi rationem, sicut &metalla polita, &specialiter quae obscuriorem habent colorem, in speculorum numero recensentur Praecipua speculorum genera tria sunt, nempe plana convexa, &concava, speculum planum est, quod planam habet superficiem convexum quod convexam, concavum, quod concavam, &ideo omne speculum sphaericum, vel est concavum, vel convexum. Plura insuper dantur speculorum genera subalternata, nam prima speculorum genera subdividuntur in sphaerica, quae talem superficiem habent, in cylindrica, in conica, in parabolica, quae etiam habent sui generis superficiem; Item datur speculum hyperbolicum cujus superficies est conoidis hyperbolici, &tandem elipticum, quod habet superficiem sphaeroidis elipticae, Pro dicendorum intelligentia oportet explicare aliquos terminos, radiorum, &linearum differentias explicantes. Punctum igitur incidentiae est punctum speculi B is quod incidit radius BH a puncto radiante A emnans. Vocatur idem punctum reflexionis respectu radii BC qui inde reflectitur.