Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 426
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec est ratio ob quam in speculo plano dextr apparent sinistra, &sinistra dextra, quia scilicet punctum 1. videtur in catheto I, sicut 3. &c. &ideo sicut si faciem alterius extra speculum videamus ejus dertra nostrae sinistrae, &ejus sinistra nostrae dextrae respondet, consequenter etiam in speculo sinistra apparent dextra, &e contra. Hinc etiam patet cur radii per reflexionem a speculo plano factam calorem solis non intendant, qua scilicet a diversis punctis speculi plani AB non reflectant in idem punctum D radii ab eodem puncto D illapsi: ratio est eo quia oy &o ν x, adeoque v: x porro x u &y v u ergo y e x. Quod cum sit absurdum a speculo plano AB in idem punctum D radii ab eodem puncto G illapsi non reflectuntur ut in Hinc etiam patet, quod si speculi plani fragmenta ita collocentur ut omnia sint in eodem plano; unum objectum nonnisi semel videtur &ratio videtur; quoniam enim omnia fragmenta sunt in eodem plano, per hypothesim, una tantum est cathetus incidentiae Quarum cum objectum videatur in catheto incidenta objectum unum nonnisi semel videtur. Cum perinde sit, utrum fragmenta unius speculi, vel plura specula integra in eodem plano collocentur; in his quoque objectum nonnisi semel videri potest. Possumus autem specula ita construere plura, ut in singulis imaginem tui videas. Ex centro O describatur arcus circuli ABCDE specula vero AB, BC, CD, DE, ita statuantur ut latitudines ipsorum fiant arcuum subtensae, seu ut anguli B, C, D, sub quibus junguntur sint in peripheria; longitudines autem ad horizontem perpendiculares.