# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 429

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/429
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/429

In speculis vero sphaericis angulus reflexionis mixt i lineus E C S aequalis est angulo incidentiae mixtilineo D CR, quae omnia clare in Fig. 71. in qua H B representat speculum planum H CI speculum curvum sive convexum: attentis itaque regulis angulorum i, m, n, o, r, u, x, 5, aperte e clare constabunt in explicatis his theorematibus. Observandum tamen in speculo convexo imaginem minorem apparere, & imaginem objecti remotioris minorem; quam vicinioris, & insuper in speculis minoribus minorem, quam in speculis majoribus. In speculo convexo sinistra apparent dextra, & dextra sinistra, & ratio est quia punctum B videtur in catheto BE, & punctum A in catheto A E, dextra igitur dextris, sinistra sinistris respondent, sed in visione directa adspectabilis dextra tuae sinistrae, & illius sinistra tuae dextrae respondent, adeoque in speculo sinistra dextra, & dextra sinistra apparent, ut in FiguHinc etiam sequitur ut magnitudines ad speculum sphęricum perpendiculare videantur aversae; punctum enim a speculo remotius A videtur centro propius in a, & punctum speculo vicinius B a centro remotius apparet, extrema igitur B, & b sibi mutuo apponuntur adeoque imago a, b, magnitudinis ad speculum perpendicularis A B eversa apparet, ut diligenter observandum in Figura. Ex dictis colligitur quod lineae rectae ad speculum convexum sphęricum perpendicularis imago est linea recta, lineę vero ad speculum obliquae, vel eidem paralellae imago est convexa. Ex quibus etiam deducitur lumen a speculo convexo reflexum debilitari, & ideo reflexi effectus minores sunt, quam directi ac per consequens radii reflexi e speculo minore magis divergunt, quam si a majore reflecterentur. Ut autem sciatis specula convexa ita collocare, ut per multiplicem reflexionem videatur ad spectabile unde, Speculis planis quomodocumque dispositis inveniantur puncta reflexionis in singulis.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
