# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 43

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, ASSERTIO SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/43

Contra: Ossa ita conservantur in Animalibus, ut de novo regenerari non possint; omnia enim ossa, quae habuit homo a nativitate, habet etiam toto tempore, & sic si ex aliquo accidente aliquid deperdatur, amplius non regeneratur, ergo a pari &c. Resp. neg. con. Disparitas est, quia Animal corpus habet organicum organizatione perfecta apta ad motum localem, quod consistit in determinata partium dispositione, & ideo easdem partes, quas habuit a nativitate conservat etiam usque ad finem vitae. Item animal est unum compositum unitate entitatis, & ideo ejus ossa immutari non possunt absque animalis variatione; sed haec de lapidibus non verificantur, lapides enim nec sunt perfecte organizati, nec constituuntur per unicum subjectum, sed sunt composita diversa, & ideo non currit paritas. Objic. 2. Nulla potest assignari causa generationis lapidum: ergo &c. Resp. neg. ant. Lapides enim generantur ad instar plantarum per concursum particularum modo explicando. Contra: Nulla causa creata potest duritiem, & firmitiem in lapidibus causare; ergo solus Deus &c. Resp. Lapides duplicem habere firmitatis causam unam internam ortam ex majori contractu partium alteram externam, quae habetur a corporum ambientium compressione. Objic. 3. Si lapides possent generari, hoc maxime haberetur per virtutem seminalem, sed nulla virtus seminalis reperitur in lapidibus; ergo &c. Resp. neg. min. Quia, ut diximus, lapides generantur ad instar Plantarum, consequenter habere virtutem seminalem, & vegetabilem. CADe Saxis. ORAETER lapides minerales dantur saxa omni vita destituta, quorum maxima copia prope flumina reperiuntur. De his quaeritur, an absque interna alimenti susceptione, & sola extrinseca particularum aggregatione crescant.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
