# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 431

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/431
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/431

Specula concava sphęrica, inde caustica, seu ustoria appellari solent, locus autem in quo incendium excitatur socus dicitur: apparet autem errasse Euclidem, & cum eo veteres in universum dum focum in centro esse credidere, quoniam vero focus ibi est, ubi radii arctissime uniuntur si majoris fuerit sphaerae segmentum latitudo arcum 18 gradibus haud majorem subtendere debet, si vero fuerit sphaerae minoris segmentum, ad summum arcum 30. graduum; Et quia forus intra quartam, & quintam diametri partem continetur specula, quae sunt majoris sphaerae segmenta, ad majorem distantiam urunt, quam quae sunt segmenta minoris. Et quoniam denique ustio à radiorum unione, unio radiorum a figura concava sphaerica pendet; mirum sane non est, quod etiam specula lignea deaurata, & quae ex gypso parantur atque auro obducuntur, immo etiam ex charta confecta, & stramine obducta urant. Pro quarum rerum etiam notitia plures recensentur horum speculorum Artifices, qui plurifariam specula confecerunt, Zaccarias Tubecius inter alios docet, quomodo ex auro strepero specula caustica confici queant, scilicet a Tornatore fieri debet speculum ligneum concavum, & pice cerata equalissime tingi, aurum denique in quadrata duorum digitorum, vel trium scissum per frusta agglutinandum, adhibitis si opus fuerit carbonibus. Immo specula majora fieri posse notat, ex cavorum speculorum, aut vitri quadratis frustis 30. aut 40. vel pluribus in scutella tornata lignea, decenter connectendis, eorumque effectum non multo minorem esse, quam si superficies continua esset. Neumanus etiam ingeniarius quidam sapientissimus Viennae anno 1699. speculum ex charta duriori, & stramine eidem agglutinato confecit, quo omnia metalla in fluorem reduxit, Zahannio referente, & alii quamplures, sed brevitatis causa relinquendos existimo, his itaque positis oportet explicare phaenomena, qua apparent in speculis sphaericis concavis, itaque in primis dicimus, quod si corpus luminosum in centro speculi sphaerici ponatur se ipsum confuse videt per totum speculum, quia oculus in speculo sphaerico concavo seipsum non videt nisi per diametrum.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
