Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 434
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si oculus elevatur eadem celeritate, qua oculus movetur, imago extenditur multo magis, quam si stylus fuerit in plano, speculo per axem secante; sin ipse deprimitur haec quasi in se ipsam contrahitur. Ex quibus colligitur quod lineae objectivae in plano primae figurae, cui speculum insistit, vel quod basi ejus paralellum, diametro, vel chordae in directum jacentis M. N. imago m, n, axi speculi CD paralella apparet, punctumque remotius N videt in speculo altius in, s, Observandum pariter si stylus speculo cylindrico secundum latitudinem objicitur, imago ejus apparet curva, eoque minor quo a speculo remotior. Ex quibus colligitur quod linea objectiva secundae figurae quae speculo secundum latitudinem objicitur A, B, vel CD imaginem curvam habet, eoque minorem, quo a speculo remotior. Colligitur etiam, quae adeo speculo cylindrico secundum latitudinem objiciuntur eorum figurae mutantur, &dimensiones eo magis minuuntur quo longius, a speculo distant. Ut igitur specula cylindrica, conica, &piramida lia habeantur, aliaque cujuscumque figurae specula conficiantur in tabula ęnea, aut lignea accuratissime describatur Ellipsis, ¶bola, aut hyperbola CD, &figura non minus accurate exscindatur; Margo vero ejus levigetur affigatur ipsi axi EF cum manubrio, &binis fulcris ellipticae figurae axis imponatur, substernetur postea lutum, quod superius pro formandis mo dulis docuimus.