# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 435

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/435

Axis dibzy G Google Axis EF cum plano AB circumducatur donec luto figura elliptica, quantum fieri potest exactissime fuerit impressa uti demonstrabitur in prima figura, Axis vero figurae parabolicae, aut hyperbolicae CD apice E ita infigatur ut semper maneat erectus, prope Manubrium F, vero ad fulcrum aliquod firmetur & ut ante circumducatur donec luto circumposito figuram sui accuratissime impresserit. Moduli pars sic formata exsiccetur & vel pinguedine illiniatur vel pulvere lateritio conspergatur atque ex simili luto cavitati impresso moduli pars convexa paretur, quam modulum masculinum, sicuti illam foemininum appellare solent. Modulus autem masculinus exsiccatus secundum convexitatem, ita jungatur concavitati foeminini, ut inter utrumque tantum spatii relinquatur quantum speculum occupare debet; reliqua fiant ut supra. Specula pyramidalia cylindrica, atque conica, tam convexa quam concava; fiunt quoque ex folio selenitis eodem modo terminato, quo specula plana terminari docuimus, & vel convexitati, vel concavitati cylindri; aut corii, vel superficiei pyramidis ligneae superinducuntur quoad flexilitas materiae patitur, ut in Figura 75 Ex dictis deducitur ratio ob quam specula cylindrica deformant objecta, siquidem mutant dimensiones objectorum, quae longitudini eorum respondent; ac per consequens sublata partium secundum longitudinem, & latitudinem proportione imagines deformantur. Econtra licet deforment imagines formosas, reformant tamen imagines deformes propter eandem rationem; Quia si radii paralelli ita incidunt in superficiem speculi cylindrici concavi, ut axem ejus ad angulos rectos secent, & inclinatio eorundem ad speculum fuerit 60 gradibus minor; post reflexionem uniuntur in linea recta axi paralella, quae minori intervallo, quam quarta diametri parte distat. Ex quibus rationibus etiam intelligitim viomodo Kircherius, & Schottus ope speculi cylindrici concavi efficere potuerint, ut flamma candelae supra speculi orificium libero aere pendula, admirantibus artificii catoptrici ignaris, innoxie tangeretur; idem etiam Kircherius referente Schotto, speculo cylindrico concavo ex mixtura confecto Ascensionem Domini ita ad vivum exhibuit, ut omnes figurae in medio aeris pendere viderentur; Ut vero artificium tegi possit speculum semicylindricum includitur thecae cylindricae, & imagines in fundo ita collocantur ut sitae sint inversa respectu intuentis, nec prorsus orizontaliter prostratae, sed versus oculum elevatae; Horum vero omnium demonstratio limites nostros excedere videtur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
