# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 436

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/436

SECTIO IV. De visione refracta, sive Dioptrica. CAPUT I. Explicantur principia Dioptricae. VCIENTIA visionis refractae, quae scilicet fit per radios refractos Dioptrica dicitur sive etiam Analastica. Refractio luminis potissimum habetur in speculis ventricularibus, quia ex his tum thelescopia, tum microscopia, tum vitra caustica, tum aliae Machinae dioptricae parantur. Ut autem leges, & rationes intelligantur scire oportet quid sit radius incidens, & refractus, radius refractus puncto reflexionis, & refractionis, & ideo oportet istorum omnium definitiones exponere itaque radius incidens, seu linea incidentiae est recta AB, per quam lumen irrefractum in eodem medio propagatur a puncto refractionis, usque ad superficiem corporis refringentis HK, LI. Radius refractus, seu linea refractionis est recta B C; per quam lumen post refractionem in medio diversae densitatis ab eo, per quod a puncto radiante emanaverat, propagatur.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
