Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 440
Unproofread scanNot analysed yet
post sphaeram diaphanam, aut lentem sive plano convexam, sive convexo- convexam, vel aequaliter vel inaequaliter in foco collocetur luminosum, radi post refractionem evadunt paralelli, quia tamen luminis per radios paralellos in aere propagati intensitas continuo minuitur ope refractionis in lente convexa factae ad datam quamcumque distantiam propagari nequeunt, &ideo lumen per refractionem propagatum sensim sensimque languescit. Objectorum lenti quomodocumque convexae oppositorum imagines in foco ejus inverso situ depinguntur; Insuper si post imaginem AB per refractionem in lente CD factam constituatur lens altera convexa E F, ita ut imago inversa, a, B, sit extra focum ejus, imago haec perinde ac objectum aliquod in eam radiabit; Per refractionem itaque in altera lente formabitur imago inversa, B, a, imaginis inversae, a, B, hoc est erecta objecti AB ut in fig. 79. Ex dictis deducitur quod si imagines objecto majores fiunt, non satis distinctae apparent, tum quia pauciores sunt radii, qui in eodem puncto post refractionem concurrunt, unde contigit radios a diversis punctis objecti emanantes, in eodem imaginis puncto terminari. Hinc etiam apparet non eandem in quovis casu admitti lentis aperturam, si arcere volueris radios distinctioni nocituros. Quamvis autem tum imago maxime distincta, si radiis tantum prope axem concedatur ingressus; ob radiorum tamen defectum obscurior. Pro hujus paragraphi complemento restat assignare modum construendi cameram obscuram portatilem aut cystulam parastaticam. In medio cystulae ex ligno arido paratae erigatur turversus objectum A ricula rotunda vel quadrata HI, B aperta. Penes aperturam inclinetur sub angulo 45.