# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 442

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/442

In Thelescopio igitur vitrum aliud est objectivum aliud oculare primum est lens, quae objecto obvertitur secundum autem, quae oculo vicinior est. Quod si vero thelescopium, ex pluribus, quam duabus lentibus componatur nonnisi una dicitur objctiva, reliquae omnes dicuntur oculares. Thelescopium pariter dividitur in Hollandicum, ser Gallilaeanum, Astronomicum, & Terrestre. Hollandicum, seu Gallilaeanum est thelescopium e lente objectiva convexa, & oculari concavo compositum. Astronomicum constat ex lente objectiva convexa, & oculari itidem convexa. Terrestre componitur ex pluribus, quam duabus lentibus communiter ex objectiva convexa, & tribus ocularibus itidem convexis, & potest appellar thelescopium objecta situ erecto spectanda exhibens, ab Hollandico diversum, ob structuram, aliarumque rerum distantiam. Ut igitur objectum per thelescopium integrum videatur semidiameter pupillae non minor esse debet distantia radiorum, alias enim ab extremo dextro objecti radios non excipiet, adeoque nec illud videbit. Hinc etiam patet, quod quo magis pupilla fuerit ampliata eo major aera per thelescopium comprehenditur & econtra, & ideo si oculum claudas antequam eundem thelescopio admoveas, ut pupilla in te nebris multum dilatetur intuitu primo latiorem campum comprehendes, quam ubi ob lucis fulgorem rursus coarctatur. Si enim majorem campum uno obtutu comprehendere cupias, quidam lentem ocularem geminant, ita tamen, ut prior sit majoris spharae segmentum, quam posterior. Neque tamen eadem ratione lentes oculares collocant.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
