# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 445-2

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/445-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/445-2

ab oculo D ad punctum principale F ducta. Linea horizontalis est recta PQ per punctum principale F ducta & horizonti paralella, seu intersectio plani horizontalis, & perspectivi. Punctum tandem distantiae est punctum P, vel Q in Linea horizontali P Q, quod tanto intervallo distat a puncto principali F quanto oculus O ab eodem removetur, nempe si in linea horizontali P Q, assumatur FP FO erit P punctum distantiae, Altitudo oculi OS est recta ex oculo ad planum Geometricum perpendicularis, quae omnia in Fig. 83. & haec ultima definitio etiam primae figurae convenit. Apparentia, repraesentatio, seu projectio puncti est punctum a, per quod transit radius opticus oH, a puncto objecti A per tabulam HI ad oculum O ductus, seu punctum a in quo tabula HI radium opticum LA secat, ex quibus etiam patet quid sit projectio, vel apparentia lineae plani, atque solidi ut supra in prima Fig.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
