# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 445

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/445

Planum denique verticale est quod ad Geometricum LM perpendiculare per oculum O transit, & perspectivum HI ad angulos rectos secat, ut in Fig. 82. omnia apparent Hic additis igitur appositisque hisce definitionibus, alias oportet subdere, quae ad Perspectivae utilitatem maxime conducunt, & specialiter lineam terrae, & fundamentalem NI, quae est intersectio plani Geometrici LM, & perspectivi HI; nonnulli sunt, qui illam tabulae basin appellant, quia lineae terrae insistit. Punctum visus seu oculi est punctum F in tabula H I, in quod cadit recta BF ex oculo O ad tabulam H I perpendicularis, quod etiam principale punctum vocatur. Linea distantiae ab omnibus praescribitur recta OF,

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
