Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 446-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De Ichnographia Perspectiva. ICHNOGRAPHIA, ut diximus docet modum deliTneandi figuram in plano geometrico, varii, &quam plures sunt modi, quibus plana delineari possunt, sed quia brevitati consulimus, ideoque tantum aliqua assignabimus, ut igitur inveniatur apparentia trianguli AB C, hujus basis AB lineae rectae DE paralella, ut in Fig. 85. Oportet lineam HK ducere horizontalem DE terrae parallelam, intervallo altitudini oculi aequali, insuper assumatur punctum principale V oculo apposito, ex V, &K transferatur distantia oculi, a trianguli ABC angulis dimittantur perpendiculares AI, C2, B 3, hae insuper perpendiculares transferantur in lineam terrae DE, ex opposita puncti distantia K. Ex 1, 2, 3, ducantur rectae ad punctum principale VI, V2, V 3, ex punctis AB, &C lineae fundamentales DE ducantur ad punctum distantiae K, aliae rectae AK, BK.