# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 447

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/447

CK, quoniam a b, & c, sunt apparentiae punctorum AB, & C, ductis rectis ca, a b, & be, erit a, c, b, apparentia trianguli ACB. Si autem exhibere videmus apparentiam quadrati oblique visi ABCD cujus unum latus AB est in linea terrae; Quoniam quadratum oblique videtur punctum principale V ita assumatur in linea horizontali HR, ut perpendicularis ad lineam terrae cadat extra latus quadrati AB saltem id bisariam non secet, sitque VK distantia oculi: Perpendiculares A C, & B D transferantur in lineam terrae DE. ducantur postea recte KB, KD, itemque AV. VC, erunt A, & B apparentiae sui ipsius, c vero, & d, apparentiae punctorum CD consequenter A C, d B apparentia quadrati AB D C ut in Fig. 86. Ad projiciendum vero in tabula pavimentum lapidibus quadratis directe positis constructum, sic agatur. Latus AB in lineam terrae DE translatum dividatur in tot partes aequales quot sunt lapides quadrati in una serie. Ex singulis divisionum punctis ducantur rectae ad punctum principale V, & ex A ad punctum K distantiae una AK itemque ex B ad punctum distantiae alterum L recta LB, per puncta intersectionum linearum respondentium agantur recte usque ad rectas AV, & BV, utrinque producendae, erit A f gB apparentia pavimenti AFGB ut in Fig. 87. Et ratio est quia AB BG, & BG ad AB perpendicularis; si BG ex B in lineam fundamentalem DE transfertur cadet G in A; ductis ideo rectis VB, & KA erit g repraesentatio puncti G, eodem modo apparet esse F apparentia ipsius F adeoque fgipsius sg Quare cum de singulis non modo rectis internis, sed etiam earum partibus idem ostendatur patet s g. BA esse projectionem pavimenti AF, GB, ut in praecitata Figura 87.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
