Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 449
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De Anamorphosibus. NAMORPHOSIS, seu aliter monstruosa projectio appellata nil aliud est, quam deformatio imaginis in plano, aut superficie alicujus corporis, quae ex certo intervallo visa formosa apparet, &sic anamorphosis in plano perficietur; construendo nimirum quadratum AB CD, arbitrariae magnitudinis, &latere AB in partes aequales diviso, in areolas quadratas minores resolvatur. Quadratum hoc craticula prototypi appellatur, in hoc quadrato delineetur imago deformanda, in his enim praxibus supponitur ars delineandi communis. Ducatur linea a, b, in tot partes aequales divisa, in quot divisum est latus imaginis AB eidemque lateri aequalis; In medio E erigatur perpendicularis EV, eo longior, quo deformior apparere debet imago ad EV ducatur perpendicularis V S, eo minor, quo deformior imago apparere debet, a singulis divisionum punctis ducantur ad V lineae rectae, &puncta A atque S, jungantur ibidem recta, a, S, per puncta D, E, f, g, agantur recte ipsi a, b, parallelae, erit a, b, c, d, craticula Ectypi per singulas areolas craticulae ectypi disperge, quae in respondentibus areolis craticulae prototypi delineata conspiciuntur, ita obtinebis imaginem diformem, quae oculo intervallo F, V; Tomo IV. by Goc &per altitudinem V, S, supra eam ab ea distanti, elevato formosa apparebit, ut in Fig. 90. Mechanice anamorphosin potest fieri, si prototypon acu hinc inde perforatum candelae aut lampadi accensae opponas, &puncta in quae radii per foramina delapsi incidunt in plana, vel curva superficie imaginem deformatam exceptura notes. Errant autem nonnulli. qui radiis solaribus ad hoc artificium utuntur, quia hi sunt paralleli adeoque nullibi concurrunt, quod tamen fieri necesse est eo in loco, ubi oculus collocandus.