Latin
TRACTATUS VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 451
Unproofread scanNot analysed yet
TRACTATUS VI. DE GNOMICA. UM inter artes ab humano ingenio inventas, liberales inquam etiam emineat Gnomica, operam profecto perdere non dicimus qui in ea excollenda maxime desudant. Non igitur miremur viros praeclaris animi dotibus instructos ingenioque praeditos in hac perficienda industriae multum posuisse, praesertim cum haec peragi non possit, nisi ab illo diutissime in Mathesi, &Optica versato. Cum enim haec, ne dum ad ortus, &syderum occasus cognoscendos, sed etiam ad dies, horasque dirigendas non parum conferat, &in ea multum laboris inveniatur nullumque Astronomi opus sine ea consummatum arbitretur optandum foret, ut nemo Gnomicae se traderet, nisi idem etiam leges in Mathesi cognitas ®ulas in Optica perspectas sibi reddere decreverit; sed cum haec omnia in praecedenti tractatu, &in aliis observanda sint apposita, optimum ducimus, &Philosophiae nostrae consonum remisso, &tranquillo animo Gnomicae, seu Horologiariae studere, ut pote ipsa per sua media tum solares, tum lunares, tum sydereas horas demonstrans. Facile autem illam optime scienterque consequetur immo facillime, non qui studet brevitati, sed qui ad praxim animum mentemque disponit.