# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 452

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, TRACTATUS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/452

SECTIO PRIMA. De praerequisitis ad Horographiam CAPUT I. Explicatur quid sit Gnomica, & Horographia. NOMICA est scientia delineandi horologia solaCria, atque syderea, tam in plano, quam in variis superficiebus corporis: vocatur etiam scioterica, quia mediante umbra alicujus gnomonis horas distinguit; nonnulli Phothosciothericam appellant, quia etiam mediante luce solari interdum horae discernuntur; quidam denique horologiographiam dicunt. Horologiorum solarium diversitas a diverso planorum situ, vel a diversa superficierum figura pendet; horologium autem definitur organum, seu instrumentum, quod loquitur vel quasi loquendo indicat horas, quanta scilicet sit diei pars, quae fluerit, & quanta decurrerit. Horum duo sunt genera Mechanica, & Phothosciotherica, prima sunt, quae mechanico modo, artificio, & motu vario, vel rotarum, vel aquae diei noctisque spatia distinguunt, de quibus plura diximus in mechanica; secunda, quae vel syderum lumine, vel corporum lumini objectorum umbris, vel utrisque simul horas mostrant, qua ratione in Gnomica ponuntur quia scilicet gnomicis, seu styli umbra horas indicant. Horologiorum Phothosciothericorum, alia mobilia, alia immobilia sunt, alia Astronomica, alia Italica, alia Babylonica, pariter alia verticalia, alia horizonta lia, alia meridionalia, aequinoctialia, & denique alia solaria, alia lunaria, alia syderea, pro quibus omnibus. Recolendum, quod supra in Chronologia horam esse partem unam ex illis viginti quatuor aequalibus in quas dies naturalis, vel etiam artificialis apud diversas nationes distribuitur: horarum tres sunt species, seu denominationes propter tria dier diversa initia, apud diversas nationes, nam Babylonii inchoant diem naturalem ab ortu solis, Itali ab occasu, Astronomi a meridie ipsum principiant.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
