Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 456
Unproofread scanNot analysed yet
In hac figura poli sunt AB, aequator CD, circul horarum sunt tantum illi, qui a polo ad polum sunt directi, &dividunt unum haemispherium cum aequato ris dimidio in partes duodecim, alterum vero haemispherium oppositum cum reliquo dimidio aequatoris in totidem partes. Horum primus est meridianus, qui est circulus horae duodecim, quem semper versus occidentem 1. 2. 3. &c. donec redeatur ad eundem. Quoniam igitur sol motu diurno ab Oriente in Occidentem percurrit totum coeli ambitum spatio horarum 24. motu semper aequabili, consequenter singulis horis attingit unum ex praedictis semicirculis horaris, sicut autem omnes isti horarii circuli secare concipiantur totum terraqueum globum in totidem partes, in iquot sectum est ab ipsis coelum, quoniam omnes transeunt per centrum universi, &terrae, &ideo non procul a centro terrae, sive infra, sive ad latus planum horizontale, aut verticale secabit, &in totidem etiam partes cum ipsa terra, &quoniam pariter planum quodcumque existens in terrae superficie censetur non procul esse a centro terrae, ut diximus, &ideo eodem modo secatur a circulis dictis, ac si non procul a centro terrae existeret, has circulorum sectiones exhibet horologium, &ideo dum sol in coelo attingit quemcumque circulum horarium, umbra styli in horologio attingit ejus sectionem, sed in parte contraria.