# Ars dirigendae mentis. Vol. 4 458

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/458
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anonymus-5/ars-dirigendae-mentis-vol-4/458

SECTIO II. De Horologiis plane geometrice describendis. Mnis horologii descriptio tribus praecipue modis fit, geometrice per lineas, aritmetice per numeros, & horganice per aliqua instrumenta in praesenti tamen capite de primo agendum est, & ideo sit. CAPUT I. De modo describendi horologium astronomicum horizontale. UOrologium astronomicùm est; quod monstrat horas a meridie inchoatas, & post viginti quatuor horas in altero meridiè finitas, quia ut diximus astrohomi diem incipiunt post meridiem, sic autem describitur in plano horologii futuri: duc rectam AB, quae repraesentat lineam meridianam, & in ipsa electo quocumque puncto E duc per ipsam perpendicularem CD.

---

Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_dirigendae_mentis.
