Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 460
Unproofread scanNot analysed yet
Per centrum C trajiciatur stylus ad planum AB E perpendicularis. Dico si horologium ita elevetur, ut sit in plano aequatoris, &linea C 12. sit in plano meridiani, punctumque A austrum respiciat umbram styli monstraturam horas &ante meridianas, &pomeridianas. Ex quibus colligitur horologium aequinoctiale optine ita elevabitur, ut in plano aequatoris existat, si triangulum rectangulum ex ligno exscindatur, cujus angulus obliquus ad basin sit elevationi aequatoris aequalis, atque horologium ejus hyppothenusae applicetur, u vero linea AB in planum meridiani redigi queat linea meridiana inveniri debet; deducitur etiam circa aequinoctia, quando sol prope aequatorem movetur, horologia aequinoctialia a sole collustrari nequeunt, ut in Figura 98. Horologii autem aequnoctialis inferioris descriptio non differt a descriptione superioris, nisi quod ultra lineam horae 6. nullae designentur lineae horariae. Horologium vero aequinoctiale universale sic construitur: Conjungantur duo plana eburnea, vel orichalcea ABCD, &DCEF ad angulum mobilem. In superiore superficie plani ABCD describatur horologium aequinoctiale superius in inferiori inferius, &per centrum I stylus debite trajiciatur. In plano DE, FC excavetur pixis eique immittatur acus magnetica G. Firmetur ad idem quadrans orichalceus HL in suos gradus accurate divisus, &transiens per foramen in plano ABCD excavatum. constitui Cum enim ipsum ope acus magneticae ita &ope possit, ut linea I 12. sit in plano meridiani sit elequadrantis ita attolli queat, ut angulus BCF vationi aequatoris aequalis, horologium ubivis terrarum usui esse potest. Ex quibus colligitur aequinoctialia omnium facillime describi, quia lineae horariae aequales angulos comprehendunt, ut in Fig. 99.